Gedicht zwischen den Jahren

“Ginkgo Biloba” (nach Johann Wolfgang von Goethe)

Folium huius arboris ab oriente
horto meo creditum
effecit, ut animo secreto fruar,
quomodo sapientem delectet.

Estne animal vivum
in sese divisum?
Suntne duo, quae eligant,
ut ea pro uno nota sint?

Ut tales quaestiones respondeam,
sententiam rectam inveni.
Nonne carminibus meis sentis
me unum atque duplicem esse.

Johannus Lupambulus Goethe carmen scripsit.
Complures discipuli discipulaeque recitaverunt, sed
Jolina peritissime recitavit.
In linguam Latinam transtulit Carla.